monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 86, 1
Psalmus qui modo cantatus est, brevis est numero verborum, magnus pondere sententiarum. Nam totus lectus est, et videtis quam exiguo tempore ad terminum usque perductus. Hic nobis, quantum Dominus donare dignatur, cum vestra Charitate tractandus, modo est propositus a beatissimo praesente patre nostro . Repentina propositio me gravaret, nisi me continuo proponentis oratio sublevaret. Intendat ergo Charitas vestra. Civitas quaedam in isto psalmo cantata et commendata est: cuius cives sumus, in quantum christiani sumus; et unde peregrinamur, quamdiu mortales sumus; et ad quam tendimus, per cuius viam , quae omnino quasi dumetis et sentibus interclusa non inveniebatur, rex ipsius civitatis se fecit viam, ut ad civitatem perveniremus. Ambulantes ergo in Christo, et adhuc peregrinantes donec perveniamus, et suspirantes desiderio cuiusdam ineffabilis quietis quae habitat in illa civitate, de qua quiete dictum est hoc nobis esse promissum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit ; ambulantes ergo, sic cantemus, ut desideremus. Nam qui desiderat, etsi lingua taceat, cantat corde: qui autem non desiderat, quolibet clamore aures hominum feriat, mutus est Deo. Videte quomodo erant amatores huius civitatis ardentes, illi ipsi per quos haec dicta sunt, per quos haec nobis commendata sunt, quanto per eos affectu ista cantata sunt. Affectum istum generabat in eis amor civitatis; amorem autem civitatis infuderat Spiritus Dei: Charitas, inquit, Dei diffusa est in corbus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis . Hoc ergo Spiritu ferventes audiamus quae dicta sunt de hac civitate.